Latin
Book 2
Augustine, Contra Academicos 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, cum tantum alimentorum accepissemus, quantum compescendae fami satis esset. ad pratum regressis nobis Alypius: Paream, inquit, sententiae tuae nec ausim recusare. si enim nihil me fugerit, gratabor cum doctrinae tuae tum etiam memoriae meae. at si in quoquam fortasse aberrauero, recurabis id, ut deinceps huius modi delegationem non pertimescam. nouae Academiae discidium non tam contra ueterem conceptum quam contra Stoicos arbitror esse commotum. nec uero discidium putandum, si quidem a Zenone inlatam nouam quaestionem dissolui discutique oportebat. nam de non percipiendo quamuis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam ueterum Academicorum mentes sententia non inpudenter existimata est. quod etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum ueterum auctoritate probatu facile est, qui se hactenus crediderunt posse ab errore defendi, si se assensioni non temere commisissent, quamuis propriam de hac re disputationem in scholas suas non introduxerint nec ab illis enucleate aliquando quaesitum sit, percipi necne ueritas possit. quod cum Zeno rude ac nouum intulisset contenderetque nihil percipi posse, nisi quod uerum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti atque id Arcesilas audiret, negauit huius modi quidquam posse ab homine reperiri neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse uitam. unde etiam conclusit nulli rei esse adsentiendum.