Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen ne aut Academicorum argumenta quasdam nebulas uideantur offundere aut doctissimorum uirorum auctoritati, inter quos maxime Tullius non mouere nos non potest, superbe nonnullis resistere uideamur, si uobis placet, prius pauca contra eos disseram, quibus uidentur disputationes illae aduersari ueritati, deinde, ut mihi uidetur, ostendam, quae causa fuerit Academicis occultandae sententiae suae. itaque, Alypi, quamuis te totum in meis partibus uideam, tamen suscipe pro his paululum mihique responde. —Quoniam, inquit, hodie auspicato, ut aiunt, processisti, non impediam plenissimam uictoriam tuam et partes illas iam securius, quo abs te imponuntur, temptabo suscipere, si tamen hoc, quod interrogationibus te acturum esse significas, in orationem perpetuam, si tibi commodum est, malis conuertere, ne uere ut pertinax aduersarius, quod a tua humanitate longissimum est, minutis illis telis abs te iam captiuus excrucier.