Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ego, cum et illos hoc expectare animaduerterem. quasi aliud ingressus exordium: Morem, inquam, uobis geram et, quamuis post illum laborem scholae rhetoricae in hac me leui armatura nonnihil requieturum esse praesumseram, ut interrogando ista potius agerem quam dicendo, tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare mihi contra ualetudinem meam non sit necesse, et istum stilum causa eiusdem salutis quasi aurigam moderatoremque sermonis mei esse uolui, ne concitatius rapiar animo, quam cura corporis poscit, perpetua. ut uultis, oratione audite quid sentiam. sed primo illud uideamus quale sit, unde amatores Academicorum gloriari nimium solent. nam est in libris Ciceronis, quos in huius causae patrocinium scripsit, locus quidam, ut mihi uidetur, mira urbanitate conditus, ut nonnullis autem, etiam firmitate roboratus. difficile est prorsus, ut quemquam non moueat quod ibi dictum est. Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum m, qui sibi sapientes uidentur, secundas partes dari, cum primas -sibi quemque uindicare necesse sit. ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum iudicio sit secundus.