Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Facenim uerbi causa Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissimum Academicorum exarsit ingenium. ergo Zeno uel Chrysippus si interrogetur, qui sit sapiens, respondebit eum esse, quem ipse descripserit. contra Epicurus uel quis alius aduersariorum negabit suumque potius peritissimum uoluptatum aucupem sapientem esse contendet. inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur hominem natum ad nihil esse aliud quam honestatem; ipsam suo splendore in se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, uoluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. contra ille conuocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum, quaerentium tamen, quem i ncomtis ungui bus bacchantes asperoque ore discerpant, uoluptatis nomen, suauitatem, quietem teste populo exaggerans instat acriter. ut nisi ea beatus nemo esse posse uideatur. in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis, quos deseret, insanus imperitus temerariusque clamabitur. itaque cum et hac et illac aurem diligenter admouerit, interrogatus, quid ei uideatur, dubitare se dicet. roga nunc Stoicum. qui sit melior. Epicurusn e, qui delirare illum clamat, an Academicus, qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat: nemo dubitat Academicum praelatum iri. rursus te ad illum conuerte et quaere, quem magis amet, Zenonem, a quo bestia nominatur, an Arcesilan, aquo audit: 'tu fortasse uerum dicis, sed requiram diligentius': nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines uideri Epicuro? ita peraeque prope de omnibus sectis copiosissime Cicero iucundissimum legentibus quasi spectaculum praebet uelut ostendens nullum illorum esse, qui non, cum sibi primas partes dederit, quod necesse est, secundas ei dicat dare, quem non repugnare sed dubitare conspexerit. in quo ego nihil aduersabor nec eis ullam auferam gloriam.