Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.24
Unproofread scanNot analysed yet
Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur? numquam rationes uestrae ita uim sensuum refellere potuerunt, ut conuinceretis nobis nihil uideri, nec omnino ausi estis aliquando ista temtare, sed posse aliud esse ac uidetur uehementer persuadere incubuistis. ego itaque hoc totum, qualecumque est, quod nos continet atque alit, hoc, inquam, quod oculis meis apparet a meque sentitur habere terram et caelum aut quasi terram et quasi caelum. mundum uoco. si dicis nihil mihi uideri, numquam errabo. is enim errat, qui quod sibi uidetur temere probat. posse enim falsum uideri a sentientibus dicitis, nihil uideri non dicitis. prorsus enim omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare uos libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nil nobis uidetur. si autem hoc, quod mihi uidetur, negas mundum esse, de nomine controuersiam facis, cum id a me dixerim mundum uocari.