Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.25
Unproofread scanNot analysed yet
Etiamne, inquies, si dormis, mundus estiste quem uides ? iam dictum est, quidquid tale mihi uidetur, mundum appello. sed si eum solum placet mundum uocare, qui uidetur a uigilantibus uel etiam a sanis, illud contende, si potes, eos, qui dormiunt ac furiunt, non in mundo furere atque dormire. quam ob rem hoc dico, istam totam corporum molem atque machinam, in qua sumus siue dormientes siue furentes siue uigilantes siue sani, aut unam esse aut non esse unam. edissere, quomodo ista possit falsa esse sententia. si enim dormio, fieri potest, ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis uerba, ut solet, euaserunt, potest fieri, ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus dixerim; ut autem hoc falsum sit, non potest. nec ego me illud percepisse dico, quod uigilem. potes enim dicere hoc mihi etiam dormienti uideri potuisse, ideoque hoc potest esse falso simillimum. si autem unus et sex mundi sunt, septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est et id me scire non impudenter affirmo. quare uel hanc conexionem uel illas superius disiunctiones doce somno aut furore aut uanitate sensuum posse esse falsas et me, si expergefactus ista meminero. uictum esse concedam. credo enim iam satis liquere, quae per somnium et dementiam falsa uideantur, ea scilicet quae ad corporis sensus pertinent; nam ter terna nouem esse et quadratum intellegibilium numerorum necesse est uel genere humano stertente sit uerum. quam quam etiam pro ipsis sensibus multa uideo posse dici, quae ab Academicis reprehensa non inuenimus. credo enim sensus non accusari, uel quod imaginationes falsas furentes patiuntur uel quod falsa in somnis uidemus. si enim uera uigilantibus sanisque renuntiarunt, nihil ad eos, quid sibi animus dormientis insanientisque confingat.