Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Restat, ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant uerum renuntient. age, si dicat Epicureus quispiam: 'nihil habeo quod de sensibus conquerar; iniustum est enim ab eis exigere plus quam possunt; quidquid autem possunt uidere oculi, uerum uident', ergone uerum est quod de remo in aqua uident? prorsus uerum. nam causa accedente, quare ita uideretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis oculos meos falsae renuntiationis arguerem. non enim uiderent, quod talibus existentibus causis uidendum fuit. quid multis opus est? hoc de turrium motu, hoc de pinnulis auium, hoc de ceteris innumerabilibus dici potest. 'ego tamen fallor, si adsentiar', ait quispiam. noli plus adsentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas, et nulla deceptio est. non enim uideo, quomodo refellat Academicus eum qui dicit: hoc mihi candidum uideri scio, hoc auditum meum delectari scio, hoc mihi iucunde olere scio, hoc mihi sapere dulciter scio, hoc mihi esse frigidum scio. dic potius, utrum per se amarae sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit. s o hominem inprobum! nonne est caper ipse modestior? nescio, quales pecori sint, mihi tamen amarae sunt. quid quaeris amplius ? sed est fortasse aliquis etiam hominum, cui non sint amarae. tendisne in molestiam? numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi et huc non semper adfirmo. quid, si enim alias alia causa nunc dulce quippiam, nunc amarum in ore sentiatur? illud dico, posse hominem, cum aliquid gustat, bona fide iurare se scire palato suo illud suaue esse uel contra nec ulla calumnia Graeca ab ista scientia posse deduci. quis enim tam inpudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurrienti dicat: fortasse nongustas, sed hoc somnium est ? numquidnamresisto? sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. quare illud, quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum et Epicureus uel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi. sed quid ad me? si uolunt ista et si possunt, etiam me fauente rescindant. quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes philosophos ualet. sunt enim qui omnia ista, quae corporis sensu accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam uero negant, quam tamen uolunt intellegentia contineri remotamque a sensibus in mente uiuere. et forte in eorum numero est sapiens ille, quem quaerimus. sed de hoc alias. nunc ad reliqua pergamus, quae propter ista, quae iam dicta sunt, paucis, nisi fallor, explicabimus.