Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed metuit fortasse, ne summum bonum eligat dormiens. nihil pericli est; cum euigilauerit, repudiabit, si displicet, tenebit, si placet. quis enim eum recte uituperabit, quod falsum uidit in somnis? aut fortasse illud formidabis, ne dormiens amittat sapientiam, si pro ueris falsa probauerit? hoc iam ne dormiens quidem audet somniare, ut sapientem uigilantem uocet, neget, si dormiat. haec etiam de furore dici possunt; sed in alia festinat oratio. haec tamen sine conclusione securissima non relinquo. aut enim amittitur furore sapientia et iam non erit sapiens, quem uerum ignorare clamatis, aut scientia eius manet in intellectu, etiamsi pars animi cetera id, quod accepit a sensibus, uelut in somnis imaginetur.