Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
Restat dialectica, quam certe sapiens bene nouit, nec falsum scire quisquam potest. si uero eam nescit, non pertinet ad sapientiam eius cognitio, sine qua esse sapiens potuit, et superfluo utrum uera sit possitue percipi quaerimus. hic fortassis mihi aliquis dicat: 'soles prodere tu stulte, quid noueris, an de dialectica nihil scire potuisti?' ego uero plura quam de quauis parte philosophiae. nam primo illas omnes propositiones, quibus supra usus sum, ueras esse ista me docuit. deinde per istam noui alia multa uera. sed quam multa sint, numerate, si potestis: si quattuor in mundo elementa sunt, non sunt quinque; si sol unus est, non sunt duo; non potest una anima et mori et esse inmortalis; non potest homo simul et beatus et miser esse; non hic et sol lucet et nox est; aut uigilamus nunc aut dormimus; aut corpus est, quod mihi uidere uideor, aut non est corpus. haec et alia multa, quae comme>; morare longissimum est, per istam didici uera esse, quoquo modo sese habeant sensus nostri, in se ipsa uera. docuit me, si cuius eorum, quae per conexio nem modo proposui, pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario id, quod annexum est, ea uero, quae per repugnantiam uel disiunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut, cum auferuntur cetera, siue unum siue plura sint, restet aliquid, quod eorum ablatione firmetur. docuit etiam me, cum de re constat, propter quam uerba dicuntur, de uerbis non debere contendi, et quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse, si malitia, deserendum, si doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat, si non optemperat, neglegendum. de captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breue praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea quae concessa sunt esse redeundum; si uerum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intellegitur, quod explicari non potest relinquendum; si autem modus in aliquibus rebus latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. haec quidem habeo a dialectica et alia multa, quae commemorare non est necesse; neque enim debeo ingratus exsistere. uerum ille sapiens aut haec neglegit aut, si perfecta dialectica ipsa scientia ueritatis est, sic illam nouit, ut istorum mendicissimam calumniam :si uerum est, falsum est, si falsum est, uerum est, contemnendo et non miserando fame necet. haec de perceptione satis esse propterea puto, quia de assentiendo cum dicere coepero, tota ibi rursum causa uersabitur.