Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso sapientiae, sapienti uero negas. —Non ab re est eadem repetere, inquit. itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad se ipsam contemnendam aliquid iuuare aestimes. quod si arbitraris, dico sapientiae cupidum magnopere indigere fortuna. —Arbitror, inquam, si quidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. nec absurdum est; nam sic etiam paruis nobis ubera necessaria sunt, quibus efficitur, ut sine his postea uiuere ac ualere possimus. —Sententias, ait, nostras, si animi conceptio non dissonat, concordare mihi liquet, nisi forte disserendum cuiquam uidetur, quod fortunae uel uberum non ipsa ubera seu fortuna, sed alia res quaedam nos faciat contemtores. —Nihil magnum est, inquam, alio simili uti. nam ut sine naui uel quolibet uehiculo aut omnino, ne uel ipsum Daedalum timeam, sine ullis ad hanc rem accommodatis instrumentis aut aliqua occultiore potentia Aegeum mare nemo transmittit, quamuis nihil aliud quam peruenire proponat, quod cum ei euenerit, illa omnia, quibus aduectus est, paratus sit abicere atque contemnere, ita quisquis ad sapientiae portum et quasi firmissimum et quietissimum solum peruenire uoluerit —quoniam, ut alia omittam, si caecus ac surdus fuerit, non potest, quod positum est in potestate fortunae —necessariam mihi uidetur ad id quod concupiuit habere fortunam. quod cum obtinuerit, quamuis putetur indigere quibusdam rebus ad corporis ualitudinem pertinentibus, illud tamen constat, non his opus esse, ut sapiens sit, sed ut inter homines uiuat. —Immo, ait ille, si caecus ac surdus sit, et sapientiam adipiscendam et ipsam uitam, propter quam sapientia quaeritur, mea sententia iure contemnet.