Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen, inquam, cum ipsa uita nostra, cum hic uiuimus, sit in potestate fortunae nec nisi uiuens quisque sapiens fieri possit, nonne fatendum est opus esse eius fauore, quo ad sapientiam peruehamur? —Sed cum sapientia, inquit, non nisi uiuentibus necessaria sit remotaque uita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda uita pertimesco fortunam. etenim quia uiuo, propterea uolo sapientiam, non quod sapientiam desidero, uolo uitam. unde fortuna si mihi abstulerit uitam, auferet causam quaerendae sapientiae. nihil igitur habeo, cur ut fiam sapiens aut fauorem optem fortunae aut impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. —Tum ego: Non igitur censes sapientiae studiosum posse fortuna, ne ad sapientiam perueniat, impediri, etiamsi ei non auferat uitam ? —Non arbitror, inquit.