Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.35
Unproofread scanNot analysed yet
Certe enim non fortasse omnis, qui errat, peccat. omnis tamen, qui peccat, aut errare conceditur aut aliquid peius. quid, si ergo aliquis adulescentium, cum hos audierit dicentes: 'turpe est errare et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen, cum agit quisque, quod ei uidetur probabile, nec cessat nec errat, illud tantum meminerit, quidquid occurrit uel animo uel sensibus, non pro uero esse approbandum' —id igitur audiens adulescens insidiabitur pudicitiae uxoris alienae ? te, teconsulo, Marce Tulli; de adulescentium moribus uitaque tractamus, cui educendae atque instituendae omnes illae litterae tuae uigilauerunt. quid aliud dicturus es quam non tibi esse probabile, ut id faciat adulescens ? at illi probabile est. nam si ex alieno probabili uiuimus. nec tu debuisti amministrare rem publicam, quia Epicuro uisum est non esse faciendum. adulterabit igitur ille iuuenis coniugem alienam; qui deprehensus si fuerit, ubi te inueniet, a quo defendatur? quamquam etiamsi inueniat, quid dicturus es? negabis profecto. quid, si tam clarum est, ut frustra infitiere? persuadere uis nimirum tamquam in gymnasio Cumano atque adeo Neapolitano nihil eum peccasse, immo etiam nec errasse quidem. non enim faciendum esse adulterium pro uero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est. fecit; aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi uisus est. iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit et nescit. hoc illi iudices si intellexerint, aut neglegent Academicos et tamquam crimen uerissimum punient aut eisdem obtemperantes uerisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut iam quid agat iste patronus prorsus ignoret. cui enim suscenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant, quando non assentientes id quod uisum est probabile fecerint. ponet igitur personam patroni et philosophi consolatoris suscipiet; ita facile adulescenti, qui iam tantum in Academia profecerit, persuadebit, ut se tamquam in somnis putet esse damnatum. sed uos me iocari arbitramini. liquet deierare per omne diuinum nescire me prorsus, quomodo iste peccauerit, si quisquis id egerit quod probabile uidetur non peccat, nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare seque illis praeceptis egisse, ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.