Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.36
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo de homicidiis parricidiis sacrilegiis omnibusque omnino quae fieri aut cogitari possunt flagitiis ac facinoribus, quae paucis uerbis et, quod est grauius, apud sapientissimos iudices defenduntur: nihil consensi et ideo non erraui; quomodo autem non facerem quod probabile uisum est? qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. iam illud quis non ridet? ipsi dicunt nihil se in agendo sequi nisi probabile et quaerunt magnopere ueritatem, cum eis sit probabile non posse inueniri. o mirum monstrum! sed hoc omittamus; minus id ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit —cum probabile cuiquam uisum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi uero assentiatur —non solum sine sceleris sed etiam sine erroris uituperatione committat. quid ergo? haec illi non uiderunt? immo sollertissime prudentissimeque uiderunt, nec mihi ullo pacto tantum adrogauerim, ut Marcum Tullium aliqua ex parte sequar industria uigilantia ingenio doctrina; cui tamen asserenti nihil scire posse hominem si hoc solum diceretur: scio ita uideri mihi', unde id refelleret non haberet.