Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.43
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari non posse ab homine inueniri ueritatem. quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque uixissent, aperire consuesse. quae sit autem ista, deus uiderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. sed ut breuiter accipiatis omne propositum meum, quoquo modo se habeat humana sapientia, eam me uideo nondum percepisse. sed cum tricensimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. contemptis tamen ceteris omnibus, quae bona mortales putant, huic inuestigandae inseruire proposui. a quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leuiter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum. nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum auctoritatis atque rationis. mihi ergo certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere; non enim reperio ualentiorem. quod autem subtir:ssima ratione persequendum est -ita enim iam sum affectus, ut quid sit uerum non credendo solum sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem —apud Platonicos me interim, quod sacris nostris non repugnet, reperturum esse confido.