Latin
Book 3
Augustine, Contra Academicos 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam iam erat nox et aliquid etiam lucerna inlata scriptum erat, tamen illi adulescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius uel alio die se responsurum esse promitteret. tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia prouenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. nec istam meam tantum puto debere esse laetitiam. communicabo ergo eam uobiscum, concertatores mei uel iudices nostri, quando quidem isto se pacto a suis posteris uinci ipsi etiam fortasse Academici optarunt. quid enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum grauitate perpensius, quid beniuolentia promptius, quid doctrina peritius uideri aut exhiberi posset? prorsus nequaquam digne ammiraripossum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate conuicta, tam dilucide obscura tractata sunt. quare iam, socii mei, exspectationem uestram, qua me ad respondendum prouocabatis. certiore spe mecum ad discendum conuertite. habemus ducem, qui nos in ipsa ueritatis arcana deo iam monstrante perducat.