Latin
14.110 to 14.120
Augustine, Contra Adimantum 14.110-120
Unproofread scanNot analysed yet
quare enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem iuxta uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari, euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit, ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam quod ad cibos adtinet. omnino nihil inmundum esse. sed malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime adparet.