Latin
15.1 to 15.28
Augustine, Contra Adimantum 15.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli, asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest, qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius; si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres, non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum desiderium animae tuae occide et manduca omnem carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum, sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore inmundas esse dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est, ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur et inde conatur uetus testamentum obpugnare.