Latin
18.14 to 18.27
Augustine, Contra Adimantum 18.14-27
Unproofread scanNot analysed yet
quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem uenturo uitam aeternam, sicut etiam in uetere scriptura dicitur: fideli homini totus mundus diuitiarum est. unde exultat apostolus dicens: quasi nihil habentes et omnia possidentes: si ergo in nouo testamento praeter aeternam possessionem, quae promittitur sanctis, huius quoque possessionis, quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur, quanto magis in uetere testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt ipso tamen uno et uero deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante ? Sed ne in solis noui testamenti libris ista arbitrentur esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem et ad unum dominum deum confugiendum esse cantantem. ita enim dicit: de gladio maligno erue me et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. quorum filii ipsorum uelut nouellae constabilitae in iuuentute sua. filiae eorum compositae et ornatae sicut similitudo templi. cellaria eorum plena et eructantia ex hoc in hoc. oues eorum fecundae multiplicantes in exitibus suis: boues eorum crassae. non est ruina saepis nec exitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt; beatus populus, cuius dominus deus eius. adtendant ergo, quomodo inrideatur ista felicitas in hominibus inpiis et tota beatitudo in deo solo inconcussa figatur. illi enim dicunt beatum populum, cui haec sunt: sed beatus populus, cuius dominus deus ipsius. quod autem etiam illud contrarium esse putauerunt huic loco ueteris testamenti, quod dominus ait: omnis, qui confusus fuerit me aut uerba mea in gente ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur illum, cum uenerit in gloria patris sui et laude sanctorum angelorum suorum, quid pertineat ad contemptum rerum temporalium non uideo.