Latin
18.28 to 18.30
Augustine, Contra Adimantum 18.28-30
Unproofread scanNot analysed yet
quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis Christum confiteri aut erubescat aut timeat, quid habent, quod dicant? cum et nos dicimus ista esse munera dei, ut tamen sint infima et in conparatione salutaris confessionis non solum amittenda. sed ultro etiam proicienda, carnalibus tamen haec amantibus et nondum capientibus promissa caelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a domino deo esse pollicita.