Latin
28.1 to 28.20
Augustine, Contra Adimantum 28.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
De eo, quod scriptum est in Esaia: et factum est in eo anno, quo mortuus est Ozias rex: uidi dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius et in circuitu Seraphim stabant senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis uero pedes. huic loco illud obponit Adimantus, quod ait apostolus: regi autem saeculorum inuisibili honor et laus in saecula. in qua quaestione quaerendum est, quid ei uisum fuerit uel in illa uisione Esaiae binas alas praetermittere, quibus uolabant Seraphim dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth, uel in apostoli uerbis non totum dicere. nam ita dixit apostolus: regi autem saeculorum inuisibili, incorruptibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. an forte timuit, ne trinitatis commemoratio commendaret prophetam lectori et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? ter enim dicitur: sanctus, sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. in apostolo autem forte uidit, quod si dixisset: incorruptibili deo. responderetur illi, quod nunc istis dicimus: quid ergo incorruptibili deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset (aut, si forte mendosos codices legerat. aut iste mendosus est. ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum, sed iam quaerendum est, quomodo et propheta dixerit uidisse se deum in sede altissima. et apostolus Paulus uerum dixerit inuisibilem deum. interrogo itaque istos, utrum inuisibilia possunt conspici. dicunt posse. quid ergo calumniantur, si deum inuisibilem propheta conspexit? si autem dicunt non posse. ipsi apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: inuisibilia enim dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. ipse enim dixit esse inuisibilia et ipse rursus dixit: conspiciuntur. nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse inuisibilia, menti uero esse uisibilia ?