Latin
28.21 to 28.40
Augustine, Contra Adimantum 28.21-40
Unproofread scanNot analysed yet
sic igitur et propheta deum. qui corporaliter inuisibilis est, non corporaliter, sed spiritaliter uidit. Nam multa genera uisionis in scripturis sanctis inueniuntur: unum secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambre et Moyses ignem in rubo et discipuli transfiguratum dominum in monte inter Moysen et Heliam et cetera huiusmodi. alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea, quae per corpus sentimus; nam et ipsa pars nostra cum diuinitus adsumitur, multa ei reuelantur non per oculos corporis aut aures aliumue sensum carnalem, sed tamen his similia: sicut uidit Petrus discum illum submitti e caelo cum uariis animalibus. ex hoc genere est etiam istud Esaiae, quod inperitissime inpii reprehendunt. non enim deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate. non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. tertium autem genus uisionis est secundum mentis intuitum. quo intellecta conspicitur ueritas atque sapientia: sine quo genere illa duo, quae prius exposui, uel infructuosa sunt uel etiam in errorem mittunt. cum enim ea, quae siue corporeis sensibus siue illi parti animae. quae corporalium rerum imagines capit, diuinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta reuelatio. ex hoc tertio genere est illa uisio, quam commemoraui dicente apostolo: inuisibilia enim dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. hac uisione ut uideatur deus per pietatem fidei et per actionem dei morum optimorum corda mundantur. quid enim profuit Balthasari regi. quod manum scribentem ante oculos suos in -pariete conspexit? cui uisioni quia non potuit adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc uidere, quod uiderat. tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Danihel praeditus mente uidit, quod ille uiderat corpore. rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, uidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius uidendum, quod uiderat, id est ad intellegendum quod uiderat, ideo ad interpretandum uisum suum aspectum quaesiuit alienum, eiusdem scilicet Danihelis: cui tamen aperienti, ut certam adcommodaret fidem, etiam ipsum somnium sibi ut diceretur exegit.