Latin
28.41 to 28.63
Augustine, Contra Adimantum 28.41-63
Unproofread scanNot analysed yet
Danihel autem reuelante sancto spiritu. et quid ille uidisset in somnis ea parte uidit, qua corporum capiuntur imagines. et quid significaret mente conspexit. non est autem propheta dei ueri et summi, qui oblata diuinitus uisa uel solo corpore uel etiam illa parte spiritus uidet, qua corporum capiuntur imagines, et mente non uidet. sed plerumque in scripturis sic posita inueniuntur, quemadmodum uisa sunt. non etiam quemadmodum intellecta sunt. ut mentis uisio, in qua totus fructus est. exercendis lectoribus seruaretur. sed ex multis, quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis. quomodo illa intellexerint. quae sic in libris posuerunt. quomodo figurate illis demonstrata sunt. ad duo enim genera illa uisionis pertinent figuratae demonstrationes; ad mentis autem. id est ad intellegentiae uisionem simplex et propria pertinet reuelatio rerum intellectarum atque certarum. omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur sanctus spiritus summae incommutabilisque sapientiae. sed isti miseri sunt. qui calumniantur prophetae dicenti. quod deum uiderit. obicientes apostolicam sententiam, ubi inuisibilem dixit. si enim alter obiciat huic apostolico uerbo euangelicum uerbum, quoniam dominus ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, quomodo respondebunt posse inuisibilem uideri? uerbo enim premunt inperitos et quatenus inuisibilis deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. tanta est pernicies animorum, qui cum uincere hominem uolunt, ab errore uincuntur.