Latin
3.19 to 3.40
Augustine, Contra Adimantum 3.19-40
Unproofread scanNot analysed yet
ecce habent confirmatam sententiam ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum. simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse additum —nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant, dicere —quid ? si alius dicat illud esse inmissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum caelorum et cetera. non intellegunt miseri. quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum; sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter inprobatur a domino.