Latin
3.41 to 3.54
Augustine, Contra Adimantum 3.41-54
Unproofread scanNot analysed yet
ita nec ista duo capitula euangelica inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento, quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum. Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae sin. t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo? nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento, quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat: mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a domino deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo? quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata esse sentirent. Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam, quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit: qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit: haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint praecepta mea et elegerint sibi, quae ego uolo.