Latin
3.55 to 3.60
Augustine, Contra Adimantum 3.55-60
Unproofread scanNot analysed yet
et capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.