Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus autem vidctur sic hominem fieri debuisse, ut peccare nollet; non eis displiceat sic esse factum, ut non posset peccare si nollet. Numquid enim, si melior esset qui non posset peccare, ideo non bene factus est qui posset et non peccare? Aut vero usque adeo desipiendum est, ut homo vidcat melius aliquid lieri debuisse, et hoc Deum vidisse non putet; aut putot vidisse. et credat facere noluisse; aut voluisse quidem, sed minime potuisse? Avertat hoc Deus a cordibus piorum. Si ergo ratio recta demonstrat, rationalem creaturam illam esse meliorem, quæ nulla inobedientia deserit Deum, quam istam quæ ita deseruit: sciat quisquis hoc sapit, nec illam deesse coelestibus rebus quæ nunquam deserit Dcum, nec istam ita csse factam ut aliqua necessitate deserere cogeretur Deum; ct quia voluntate deseruit, nihil ex boc diminutum sapientissimis dispositionibus Dei, qui et malis bene ct perversis recte utitur, et de humano genere juste meritoque damnato familiam sanctam atque numerosam, non rjus merito, sed gratia sua factam, in æternum regnum se translaturum esse testatur.