Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, nec Deus occultare debuit lignum, quod propter consecuturam hominis miseriam, si ex illo contra prohibitionem usurpato dignosceret a quo bono decidisset, et in quod malum incidisset, appellavit lignum dignoscentiæ boni et mali. Cur enim occultaret de quo mandatum dabat, ct per qnod obedientiam commendabat? Nec ignarus fuit bominem peccaturum: sed simul ctiam, quid justi et boni fuerat et de peccante facturus, summa utique divinitate praescivit. Nec institnit quod obesset, si homo sibi obesse noluisset: sed potius instituit quod prodesset; quia homo non sine bona mercede obcdientiam custodisset, et non sine utili exemplo, ut eam sancti ejus posteri custodirent, poenas inobedientiæ persolvisset. Nec voluit quod non potuit: hoc enim voluit, ut aut obediens homo esset, aut inobediens impune non esset. Nee infructuoso voluit, quod homo noa fuerat servaturus, jubere: quia poena contemptoris docuit alios obedirc. Nec in homine pars Dei restitit Deo: quia si hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa, nec ab aliquo dccipi, nec ad aliquid male faciendum, sive patiendum, ulla necessitate compelli, nec ill melius vel deterius mutari omnino 'potuisset.