Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem, cui displicct peccator prohibitus a ligno vitæ, quid nisi impune vult male vivere? Nec magnum erat Deo, et alio quolibet modo vitam subtrahere homini quem vivere noluisset: sed quoniam rationales animæ de sapientia vivunt, quarum mors est insipicntia, hujus rei significandae gratia lignum vitæ in paradiso fructu suo mori hominem nec corpore sineret. Quod ergo inde separatus traditus est morti, consumendus xlate, quod nequaquam illi accidisset, si semper eodcm cibo frueretur, significatum est quod prius ab spirituali vitæ ligno propter peccatum anima cjus exclusa est, et ita I quadam sua interiore morte jam mortua. Nam de sapientia scriptum est: Lignum vitæ est amplectentibus eam (Prov. III, 18). Quod iste non intelligens ait: Quatenus ergo ante maledictum immortalis homo perpetuo vivere poterat, qui nondum ex ista arbore cibum sumpserat? Quasi ci aliquis dixerit, aut in iUto libro alicubi legcrit, quod nondum Adam sumpserat ex cibo arboris viLlæ. Quin potius intelligendus est, quoniam indc illi vita in corpure perpetua suppetebat, ne vetustate onsumeretur aLatis, ad hoc indc prohibitus, ut ex peccati poena jam illi esset necessitas moriis.