Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo, inquit, ex Dei maledicto mori cæperit, cum vita ipsa nunquam ex ipso initium sumpserit? Quasi optaverit ci Dens mortem, sicut homo homini: ac non Dei verba ad sententiam pertincant pnnientis, non ad iram maledicentis. Punire autem morte corporali, fuit a vitæ arbore separare, cum jam fuisset spiritualiter mortuus, animo utique scparatus ab alimento sapientiae. Deus itaque quid ei contigisset in animo, significare voluit, separando eum a ligno vitæ, quo significabatur sapientia.