Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
At enim propterea videtur huic Deus Legis et Prophetarum, qui unus et verus est Deus, crimine crudelitatis arguendus, quia propter levissimas causas vel etiam erubescendas, pænam mortis vel corporalis inflixit; quod David populum numerasset (II Reg. XXIV); quod infantes, sicut iste dicit, filii •lien sacerdotis, de ollis vel cacabis Deo praeparatis aliquid degustassent. Qua in re non disputo quantum et qnam perniciosum elationis vitium tam sancto viro, ut vellet Dei populum numerare, subrepserit, eorumque mortibus non alternis, sed jam jamquo huniana condi'iGne venturis, et celeriter transituris, fuerit flagellatus, quorum fuerat multitudine inflatus. Nee dico filios Heli non fuisse infantes1 ut iste loquitur, nesciens quid loquatur; stad ejus ætatis, qua possent et deberent, pro sacrilego ausu q uo se Domino Deo in sacriliciis præferebant, tligna coercitione cohiberi: quod neglectum Deus, uon sibi consulcus, sed populo cui rcligio pietasque profuisset', bello ctiam vindicavit: ubi Dci timorem potucrunt augere victuri, per eorum mortes, qui fuerant, eui senescerent, post non longa temporum spatia morituri. Mortibus quippe cerporum legimus alios etiam mortuos, propter uon sua, scd alena peccata (1 Reg. II- IV): ubi magis cst in dolore cordis plaga viventium, quam in resolutione caruis pæna morientatium; ubi anianæ de corporibus exeuntes, habent causas suas vel honas vel malas, non propterea gravatæ, quia exutæ: an'marum vcro morte alius pro alio plectitur nemo. Sed hoc dico, quantum cxistimet iste fuisse peccatum, quod in convivio nuptiali inventus cst homo vestem non habens nuptialem: puto si humana considcratione ista metiamur, huic aliquantulum sufficere debuit erubescere; et ut plurimum invitantis indignatio prutenderetur, vestem mutare compelli: et tamen dictum est, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebrus cxteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. xxn, 11-13). Sed dicet, Non levem culpam significat, vestem non habuisse nuptialem, quoniam ista parva magnarum signa sunt rerum. Sic ergo ct sacrificia visibilia, cum sint in terrcnis rebus cxigua, magnarum ct divinarum signa sunt rerum: in quibus lilii sacerdotis se ipsi Deo, cujus honor in sacrificiis attendimur, praferebant. Non autem illc conviva se prætulit sponso; sed tantum nun congruit, quia nuptialem tunicam nou habebat. Verumtamen inter ipsas poenas, quibus utrumque vindicatum est, ille quid distet advertit, quamque incomparabiliter ista illam vincat intelligit, qui corporalibus et temporalibus spiritualia et sempilerna praeponit.