Latin
Book 1
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quid opus est de mysticis significationibus sacrificiorum vestisque nuptialis inconvenientem carnalibus sensibus velle inculcare sermonem? Ecce quod est manifestius proferamus: Evangelium Legi vcleri comparans Dominus, et non illud maltun quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebal, perfectius esse contestans: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis; Non occides; qui autem occiderit, reus nit judicio. Ego autem dico vobis: Quicumque intus fuerit fratri suo. reus erit judicio; qui autem dixerit, Raca, reus erit concilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis (ld. v, ii, 22). Quid tam paron. in peccatis, quam fratri dieere, Fatue? Quid tam magnum in suppliciis, quam gehenna ignisf Si in Lege vel Prophetis- iste invenisset aliquem, quoniam duxisset fratri suo, Fatue, lapidari jussum fuisse divinitus, quantæ Deum crudelitatis argueret? Quis non autem, non dico lapidari, sed per singulos artus, imo per singula corporis frusta, pauiaim atque minutatim, vivens ct sentiens dilanian consumiquc maluisset 1, quan, gehennæ ignibus mancipari? Absit tamen ut crudeliorem quisquam dicat Evangelii Deum quam Legis Dcum, intelligens utriusque esse unum et eumdem Deum, in Lege terrentoni carnalibus, in Evaugelio spiritualibus poenis; er ibi et hie fidelem, nusquam crudelem.