Latin
1.5.120 to 1.5.122
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.5.120-122
Unproofread scanNot analysed yet
Lorreat, Creatorem tamcn omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse qui reprehendit, nec Deum esse credit, cujus terrena opcra videL esse mortalia, cumdem sermonem suum, qui usque adeo illi jlacuit, ut cum literis memoriæque mandaici, nisi vocibus ad sua quæque verba pertinentibus, et incipientibus tamen et deficientibus, implere non posset: ila pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere, quidquid oritur ct moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum si in tam magna universitate naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non permansione reruni, sicut nonnulla sublimia spiritualia, sed pro decere sui gencris, imo atque terreno exortu occasuque sit putchrum?