Latin
1.9.1 to 1.9.17
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae, Vidit Deus lucem quia bona eat (Gen. I, 4). Nou solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit coelum, et solem et lunam et cætera sidcra; verum eliam rigna et herbas, et in aquis ac terris quæcumque mortalia, et creavit Deus summc bonus, et vidit quia bona sunt in genere atque ordinc suo. Nec timuit qui Spiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores, vaniloquos, ct mentis scductorcs, primitus sIx, deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas: qnia et ipsos in quantum homines sunt, in quantum corpore atques anima rationali constant, in quantum membra corporis corum suis distinguuntur officiis, ct concordissima differentia in unitatem suæ pacis mirabili ordinatione consentiunt, in quantum anima cis naturali excellentia præstat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat, dissimili potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non valct, potest sapere atque intelligere ',vidit Deus quia boni sunt; et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit; sed et creandos ante prævidit: et quod perversa voluntate et cocco errore maligni sunt, non ideo vidit quod non essent creandi; praevidit euim ubi sint ordinandi: et sic cos ex eadem massa primæ prævaricationis merito damnata fecit vasa ira, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiæ (Rom. IX, 22,25), quo per eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. ex, 2). Quid autem mirum est quia displicct humanæ stultitiae, quod opera sua placent divinae sapientiæ? Quid est euim aliud, Vidit lucem quia bona est, nisi quia placuit ei •? CAPUT VII. —10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum (in quo ulinam opus ejus displiceret ei, et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum cst), videte quid dixerit: Adeo antea nescivit, inquit, tux quid esset, ut modo eam primum videns optimam judicaret.