Latin
1.52.1 to 1.52.21
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Quid illud? nonne si a Christo linguam rcperiret alienam in eumque blasphemam, et qualis est hujus. impia garrulitate damnabilem, acerbius et anianus cxagitaretur, quam quod iste de obsonio sa- T rificii prægustato, corporalem temporalemque pænam pro sacrilegio sic indignatur ingestam; ubi venturum se Dominus, et ad sinistram positisgenlibus(n) minatur esse dicturum, Ite in ignem æternum, qui paratus al diubolo et angelis ejus? Hujus lauti supplicii qu; cris causam? Esurici, inquit, et non dedistis mihi manducare (Id. xxv, 41, 42). Ecce pro esca temporali, non ablata, sed uon data, æteruum et borrendum supplicium comminatur. Et recte, si consulas veritatem. Perparvum est enim quod in elcemosynis datur; sed cum pie datur, æternum inde mentum compnratur. Et ideo potius quia parvum est quod datur, magna impietate non datur. Uude non mirum est quod tantæ sterilitati velut infructuosarum arborum, ignis aeterni supplicium praeparatur. Si autcm cunsulas bominem, ut de suo respondeat tibi, omnis homo mendax (Psal. cxv, 41), contemnit culpam, cxaggerat paenam: illam quippe non videt mente carnali, hanc exhorret carne mortali. Talis est iste in omnium hominum, qui puniuntur vel corripiuntur in Vetere Testamento, longe mitioribus quam legumtur in Evangelio, corporalibus poenis. Quod enim diluvium comparari æternis ignibus potest? quæ caedes, quæ vulnera, quæ corporum mortes cruciatibus sempiternis? Viginti quatuor millia cadentium, tanto buccarum strepitu inflat insanus, quasi non innumerabilia millia quotidie moriantur toto orbe terrarum? Sed transitoria ista corporis mors est: quis vero aestimare possit, quot millia stabunt ad sinistram ex omnibus gentibus, quæ sempiternis damnanda sunt ignibus? Eat iste et clamet ore aperto et oculis clausis, *quasi confessus sit Deus suam crudelitatem, quia dicit per prophetam: Exacuam sicut fulgur gladium meum, inebriabo sagitta meas sanguine, et gladius meus manducabit carnes de sanguine vulneratorum (Deut.