Latin
1.52.105 to 1.52.126
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.105-126
Unproofread scanNot analysed yet
Illud enim quod ait, Si nec Ecclesiam audierit, «sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; gravius cst quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si teris subrigeretur 2. Nam ibi quoque subjuuxit, Amen dico vobis, quæ ligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlis (Matth. XVIII, 17 22): ut intelligeretur, quam gravius sit punitus, qui velut relictus est impunitus. Hic dicat iste, si placet, Siccine mandata Salvatoris accepimus jubentis, Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam, præbete et alteram; et, Dimittite injurias fratribus vestris (Id. v, 39-44, et XVIII, 35)? Ecce ab hominibus non reddentibus malum pro malo, alligatur homo amarius et infelicius Ecclesiæ clavibus, quam quibuslibct gravissimis et durissimis ferreis vel adamantinis nexibus. Absit, inquit, ut hoc dicam, quoniam christianus sum. Hoc si vere esset, nee illa dixisset. Quoniam Deus Prophetarum quorum seripta blasphemat, ipse cst Deus Apostolorum quorum scripta blasphemare formidat. CAPUT XVIII. -37. Sed Datid, inquit, Deum rogavit, et non est exauditus, nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur (II Reg. XXIV): et ideo non eit credendus Deus verus, qui sacrificiis delectatur. Jam de pœna occisorum bominum, quibus quandoque morituris men illa non obfuit, et corum tamen mortibus cor regis sese cxtollentis merito vapulavit, superius respondimus. De sacrificio autem valde iste nihil sapit: et ideo fallitur, quia jam sacri- Ocia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam venit unicum sacrificium, cujus umbræ fuerunt illa omnia, non hoc improbantia, sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et multis lin- Buis significari potest; sic unum verum et singulare sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum, videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intelligendum, et præcipites ad reprehendendum, quod dæmon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vcro deberi scirct.