Latin
1.52.127 to 1.52.150
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.127-150
Unproofread scanNot analysed yet
Falsus enim Deus sic se vult honorari ab cis quos decipit, quomodo vetus Deus ab eis quibus consulit: et maxime sacrificium est quod præcipue debetur Deo. Nam obsequia cætera quæ divinitati exhibentur, ausi sunt sibi ctiam superbiæ fasiu. homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrilicarctur, cum regia potestate possem, ausi fuerint imperare. Quicumque tatucn ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum nomegere, quis nescit? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi, utile est laudare Dcum; sic nobis, non illi, utile est offerre sacrificium Dco. Quoniam singulari ct solo vero I sacrificio pro nobis Christi sanantis effusus est: ideo primis temporibus ad hoc sacrilicium talibus significationibus prophetandum, immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi jussit oflerri; ut quemadmodum illa immaculata crant a corporum viliis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fucrat a pcccatis. Quae tempora per prophetam sic prænuntiantur: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. Et paulo post in eodem psalmo: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, ncque de gregibus tuis hircos. Quoniam meæ sunt omnes bestiæ silvæ, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia cœli, et species agri mecum est. Si esuriero, MOM dicam tibi: meus eat enim orbis terrœ et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et iterum in fine psalmi ejusdem: Sacrificium, inquit, landis honorificabit me, ct ibi via qua ostendam illi salutare Dei (Psal.