Latin
1.52.43 to 1.52.66
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.43-66
Unproofread scanNot analysed yet
xxi, 20, sec. LXX). Et in Proverbiis legitur, quia Deus thesaurizat diligentibus se salutem (Id. an, 21); et Isaias propheta dicit, In thesauris salus nostra: ibi sapientia et disciplina et pietas ad Dominum. Ili sunt thesauri justitiæ (Isai. XXXIII, 6). Sed vaniloqui ct mentis seductores adversantes Litteris sacris, quas intelligere nolunt, eligunt ex cis aspera quæ ibi leguntur ad commendandam severitatem Dei; ct de Litteris evangelicis atque apostolicis Ionia quae ibi leguntur ad commendandam bonitatem Dei: et apud homines imperitos hinc ingerunt horrorem, inde quærunt favorem: quasi difficile sit ut quisquam similiter blasphemus atque impius co modo adversetur Novo Testamento, quo iste Veteri. carpens de Vctere quibus ibi commendatur Dei bonita? ,et e contrario de Novo quibus ibi commendatur Dei severitas; et clamet invidiosus atque venenosus: Ecce qui Deus colendus est, misericors et miserator, longanimis et multæ misericordiæ; qui non in finem irascetur, neque in æternum indignabitur; qui pon secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitales nostras retribuit nobis; sed quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra; qui sicut miseratur pater filios, sic miseratur timentes se (Psal. CII. 8-15); qui dicit, Nolo mortem peccatoris, quantum ut revertatar et vivat (Ezech. XVIII, 25, ct xxxin, 41). Non ille qni propter lucrorum avaritiam, etiam cum servum qui non perdidit talentum quod acceperat, tantum quia non amplius acquisivit, ligatis manibus ct pedibus projici jussit in tenebras exteriores, ubi csset et fletus et stridor dentium (Matth. XXV, 14 30): et qui bominem non habentem vestem nuptialem de convivio suo tollit, ct similiter alligatum simili supplicio punit (Id. XXII, 11-13): et qui venientibus ad se, et pulsantibus, ct dicentibus, Domine, aperi nobis; respondet, Non vos novi; lanum quia oleum secum, quod infunderent suis lampadibus, nou tulerunt (Id.