Latin
1.52.67 to 1.52.89
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.52.67-89
Unproofread scanNot analysed yet
xxv, 1-2): ct qui propter unum contumeliosum verbum mittit in gehennam (Id. V, 22): et qui pro temporali cibo non accepto, ignc damnat æterno (xxv, 41, 42). Hæc atque hujusmodi si quis vesana mente sacrilegus, indc lenia, hinc aspera colligat; ac sic homines utrarumque Litterarum imperitos a Christo tanquam sævo et crudeli conctur avertere, et ad Deum Prophetarum misericordem mitemque convertere; nonne ct huic ipsi qui hoc facit Veteri Testamento, quod ab homine similiter sacrilego pos set ficri Novo, impurus atque impius apparcbit? Qui autem recte colit Dcum, et profecto ulriusque Testamenti invenit unum Deum, et ejusdem unius Dci in utroque diligit bonitatem, in utroquc metuit severitatem: in illo intelligens promissum Christum, in isto accipicns redditum Christum. Nonne prius in illis veteribus Libris lectum est, »non reddendum malum pro malo, ubi præcipitur ut si jumentum inimici sui errare quisque invenerit, revocet domino cjus; et si cecidisse in via, non pertranseat, sed levet cum illo (Exod. XXIII, 4, 5)? Nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit: Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi (Prov. xxv, it; Rom. XII. 20)? Nonne ibi prius honio Dei Deo suo, quod ci utique scit placere, dicit: Domine Deus meus, si feci istud, si eat iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4, 5)? Nonne ibi prius Jeremias propheta desciibit sancti patientiam, præbentis percutienti se maxillam (Thren. III, 50)? Nonne ibi prius per alium prophetam præcipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur (Levit. xix, 18)? Quid est ergo quod iste blasphemus hac tanquam contraria Veteri Testamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens, aut ut decipiat imperitos, sc scire dissimulans? A quo tamen si quæratur, ulrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit æternum;