Latin
1.9.51 to 1.9.69
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.51-69
Unproofread scanNot analysed yet
illa quæ formam capit, ista quæ habet: nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque cnim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis: sed I potius de voce fieri verba sonantia quis non intelligat? CAPUT IX. —12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et intervallo aliquo interposito temporis formasse qnod informeprius fecerat: sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur; ita intelligendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamcn inutilitcr prius narratur unde aliquid fit, et postca quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. CAPUT X. —13. Sive ergo prius nomine caeli ct terra, vel terræ invisibilis et incomposilx atque abyssi tenebrosæ, materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus; quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus, et vix utcumque intelligitur, cum res in deterius commutantur; tanquam ei propinquet quidque deformius, nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intelligibilis species: sive per cælum et terram generaliter prius insinuata sit spiritualis corporalisque natura; sivc aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intelligi potest: Deum tamen rerum et summum et bonum fecisse cuncta quæ cernimus, et quæ meliora non cernimus, quamvis modus quo ca fecerit comprehendi humana mente non pos sit, dubitare fas non est. Sed cuin istis indoctis blasphematoribus Litterarum sacrarum non ca rationum subtilitate agendum est, qua ista quærenda sunt et inter pacificos Dei filios disputanda. CAPUT XI. —14. Sed si putat iste adversus Ii. bros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire, summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis: primo audire ab eo vellent, cujus lucis existimet esse splendorem summum Dcum;