Latin
1.9.33 to 1.9.50
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 1.9.33-50
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas ejus ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet. CAPUT VIII. —ii. Quin etiam stultitiæ scribentis assignat, quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vcro initium sumpsisse de tenebris: quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras sempiternas; cum scriptam sit, In principio fecit Deus cælum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum. Ex illo ergo tenebr. e esse coeperunt, ex quo confusa moles cœli esse cœpit ac terræ, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanæ materiæ fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur; et tanquam proficientis bominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur aiTectio? Quanquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de qua in libro Sapientiæ legitur, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18). Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est: nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tanquam a nullo facta: nec alius eam fecit, ut haberet Deus de qua faceret mundum. Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret, inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mata est putanda, quia informis: sed bona est intelligenda, quia I formabilis, id est, formationis capax. Quoniam si boni aliquid cst forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa ost clamor sine verbis, vox vero arliculati fit cum formatur in verba: est ergo illa formabilis, ista formata;