Latin
2.16.51 to 2.16.68
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.16.51-68
Unproofread scanNot analysed yet
Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam (Matth xxni, 29-36). Nempe constat, nempe manifestum est, imitando esse istos filios malorum, a quibus Pro, hetæ sancti et justi, ab ipso Abel quem frater occidit, usque ad Zachariam quem isti occiderunt, persecutiones impiissimas et sceleratissimas pertulerunt. Nam quomodo super istos veniet' illorum sanguis, qui longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genus, una conspersio, una massaest impiorum, imitatione sibimet connexorum? Simul etiam declaratur, in codem populo fnisse justos atque Prophetas Dei, quorum isti, quibus hæc loquitur Dominus, ædificabant sepulcra, ornabantque monumenta. Pejor ergo iste et immanior qui eos defunctos lingua maledica lacerat, quibus bonorem etiam impii deferebant; et in animam suam crudeliter sæviens eos blasphemat, cum vclit videri christianus, quos Prophetas et justos asserit Christus. iS. Jam vero quod adjungere voluit sanctos Patriarchas, Abraham, Isaac, ct Jacob, his de quibus Dominus ait, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, quia et isti patres mortui sunt; utrum fraudulentus, an cæcus sit potius judicandus; incertum est. Sed quodlihet eorum eligat, detestandus est. Hinc enim hoc ostendere voluit, quia Dominus commemoratis eisdem patribus, ait, Non est Dcus mortuorum, sed vivorum: cum potius eos vivercdixcrit. Adhibito quippe testimonio de Lege, ubi scriptum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; adjunxit, Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Et adjecit, Omnes enim illi vivunt (Matlh. XXII, 32, et Luc. xx, 57,38): vita utique vera, qua justi vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Sed quando hæc diceret iste, si viveret?