Latin
Book 2
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
In hanc sententiam vult accipi et quod ait Dominus ad Judaeos: Neque me nostis, neque Patrem meum; sed nec verbum Dei habetis in vobis manens (Joan. VIII, 19). Quod utique contrarium non cst ei quod dixit: : Tulistis clavem scientiæ; ipsi non introistis, et eos qui introibunt prohibuistis (Luc. XI, 52). In semetipsis enim verbum Dei non habebant, sed habebant in Litteris quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent, et alios iutrarc permitterent. Non intrare autcm est non intelligere. Ecce quare nee ipsum noverant, nec ejus Patrem; quia nun intelligebant qirod lcgebant: non quia Deum ct Christum non prædicaverant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non esse contentum superficie litteræ, sed ad interiora intelligentiæ pervenire.