Latin
Book 2
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentatur etiam de Joanne Baptista, quia Dominus ait, In natis mulierum nou exsurrexit major Joanne Baptista: qni autem minor fst in regno cælorum, major est illo (Matth. XI, 11): ita velut ratiocinando, tanquam Joannes non pertineat ad regnum cœlorum, et ob hoc multo minus cæteri Prophetæ illius populi, quibus major est Joauncs. Hæc autem verba Domini duobus modis possunt rectissime inteltigi. Aut cnim regnum calorum appellavit co loco Dominus quod nondum accepimus, et in quo nondnm sunius; unde et iu fine dicturus est, Venite, benedicti Patria mei, percipite regnum (Id. xxv, 3i): et quia ibi sunt sancti Angeli 2, quilibet in eis minor, major est utique quolibet sancto ct justo, portante corpus quod corrumpitur et aggravat animam (Sap. IX, 15). Aut si regnum coelorum in ca sententia illic intelligi voluit, qua ct in hoc tempore significatur Ecclesia, cujus filii sunt omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot justi ct sancti esse potuerunt; profecto se ipsum Dominus significavit, quia nascendi tempore minor erat Joanne, major autem divinitatis æternitate et dominica potestate. Proinde sccundum priorem cxpositioncm ita distinguitur: In natis mulierum nemo cxsurrexit major Joan- I ne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, ac deinde subinfertur, major illo est. Secundum hanc autem posteriorem ila:ln natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est, ac deinde subinfertur, in regno cœlorum major illo est. Sed uterque intellectus quam congruit vcritati, tam refellendje hujus sufficit vanitati. Sive cnim quilibet Angelus cæteris minor, Joanne sit major, sive hic Dominus intelligatur, Joanne pr; rcursore suo atate minor, majestate major, nihil inde Prophetis caeteris derogatur. Potuerunt enim esse Joannialiqui æquales, aliqui eo minores; nullus autcm major, propter sententiam Domini:omnes tamen sancti, et justi, et boni. CAPUT VI. —21. Sed Moyses, inquit, omnem apem futuræ resurrectionis in hominibus exstinxit, qui mortalem esse animam pronuntiavit, qui eam esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinaodo magnis viribus conatur ostendere, non esse animam sanguinem, et laborat in re manifesta, non intelligens Legem t. Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis est (Levit. XVII, 14); quomodo dictum est, Petra eral Christus (I Cor. x, 4): nau quia hoc erat, sed quia hinc significabatur V Non autem frustra Lex animam voluitsignificare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia sanguis pervenas omnes ab ipso cordc diffusus, in nostro corpore plus cæteris humor ibus principatur; ila ut ubicumque fucrit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia omnibus qurbus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus prævalet.