Latin
Book 2
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dictum est de ministro Veteris Testamenti Moyse, quod non poterant intendere filii Israel in faciem ejus, propter gloriam vultus ejus, signum erat quia in Lege Christum intellecturi non erant. Et ideo velamen inter faciem Moysi et ipsos positum erat,. ut nun intenderent, sicut scriptum est, filii Israel usque in finem (a) (II Cor. Ii, 13). Finis autem Legia quis est? Ad hoc non ego, sed Apostolus ipse respondeat: Finis enim Lcgis, inquit, Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4). Finis perficiens, non interncicns. Finis quippe dicitur propter quem fiunt omnia quæcumque aliquo fiunt officio. Nam inter officium et finem hoc distat, quod officium est in cis quæ facere deLemus, finis propter qucm facimus. Quia itaque illa omnia propter Christum fiebant, quem filii Israel in eis quæ fiebant non intelligebant; hoc significabat velamen, quod cos usqne in finem non sinebat intendere, id est, usque ad faciem Moysi, quæ significabat Christum. Sed ideo dictum est qued evacuetur hæc gloria, quia omnes umbræ significantes evacuantur, cum res quæ significatur advenerit. Quemadmodum enim scientia quæ nunc est, evacuabitur, sicut idem dicit apostolus, cum Teneri! illa quam dicit, facie ad faciem 1 (I Cor. xm, 10, 12): sic et ista quæ in umbris' tradita erant Judæis in Vetere Testamento, ne. cessc fuit cvacuari revelatione Testamenti Novi.