Latin
2.27.1 to 2.27.21
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.27.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sane omnes in illo populo non intelligebant Christum per illas umbras Testamenti 'Veteris figuratum: ncque enim hæc ipse Moyses ct cæteri Prophetæ non intelligebant, qui eum posteris praenuntiabant. Nan in ipsa Epistola ad Corinthios, ubi hæc dicuntur, quæ iste non intelligens posuit tanquam adversa et inimica Veteri Testamento, cur dicit, Ilabentes autem eumdem spirilum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et loculus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13)? Ubi enim scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum (Psal. cxv, 10)? Utique in Psalmis, ad illa Dui eloquia pertinentibus, quæ credita sunt Ju. dæis. Eumdem, inquit, spiritum fidei habentes: quid est, eumdem, nisi quem habebant etiam illi per quos h. rc ministrata sunt? Cur etiam in eadem Epistola de Lese testimonium posuit, cum præmisisset, Ut vestra abundantia sil ad illorum inopiam, et illorum abundantia fiat in vestram inopiam, ut fiat æqualitas; subjungens et dicens, sicut scriptum est, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi (II Cor. VIII, 14, 15 )? Cur eis importat Legis auctoritatem, quam dicit fuisse ministrationem martis, si co modo inteltexit, quomodo ista pestis intelligit? is. Atque ut omnes auferantur ambages, quonam mudo et Lex ministratio mortis recte dicta ait, et amen sancta et justa et bona sit, illud recolamus qund in Epistola positum est ad Romanos. Cum enim dixisset, Ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ; quae sententia simillima est illi quam iste non intelligens posuit: continuo prospexit istos futuros verbosos atque blasphemos, qui putaturi cssent ex hoc Legem fuisse reprehensam; moxque subjunxit; Quid ergo dicemus 3? Lex peccatum cat f Absit: sea peccatum non cognovi nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret.