Latin
2.27.49 to 2.27.65
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.27.49-65
Unproofread scanNot analysed yet
non Velus Testamentum in servitutem generans, quod eat Agar, sed Novum in quo non sunt ancillæ filii, sed libertæ, qua libertate Christus noa liberavit (Id. IV, 24, 31). Et tamen Lex sancta cst, ct mandatum sanctum et juslum et bonum. Pcr hoc mandatum sanctum et justum ct bonum, in his qui non habent spiritum Christi opcratur peccatum omnem concupiscentiam. Qualem se fuisse in Vetere Testamento etiam ipse Apostolus ostendens, Occasione, inquit, accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Per quod mandatum, nisi quod ait, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lcx diceret, Non concupisces? Nunquid malum est non concupiscere? Imo maxime honum '. Bona ea ergo Lex quæ hoc dicit: sed ubi non. adest vivificans spiritus, hæc ipsa Lex quæ bonum dicit it occidit: quia peccati virtus es! ,cum per illam operatnr omnem concupiscentiam, inflammando prohibitione '; quod non exstinguitur per jubentem literam timore pænæ, sed pcr juvantem spiritum dilectione justitiæ. lueo ait, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Non enim ait, Per malum; sed; per bonum. llic evigilent, si possunt, qui Legem Dci atque ejus ministrum Moysen cæco et furioso corde reprehendunt. Ideo quippe est ministratio mortis, quia peccatum per bonum operatum est mortem: ideo est ministratio damnationis, qnia peccatum per bonum operatum est damnationem.