Latin
2.27.22 to 2.27.48
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.27.22-48
Unproofread scanNot analysed yet
Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ega autem vivebam aliquando sinc Lcge: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum eat mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum ct bonum. Quod ergo bonum eat, mihi factum esc mors t Absit: scd peccatum ut apparcat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 6-13 ). Ecco quid est ministratio mortis; ecce quid est, Littera OCC; dit (II Cor. III, 6): ccce quemadmodum Lex nou est peccatum; et, mandatum erat in vitam; et, lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum: et tamen quia de ipso hono interficitur inobcdiens auima, ubi Dei non adjuvat gratia, ministratio mortis facta cst Lex in Veteri Testamento propter occidentem litteram; et ministratio vitæ facta est gratia in novo Testamento propter vivificantem spiritum. Quod cst autem, ministratio mortis et ministratio damnationis; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; hoc est, Adveniente mandato peccatum revixit; hoc est, Inventum eat mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem; hoc est, Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, ct per illud occidit; hoc est, Lex subintravit, ut abrutdaret delictum (Rom. v, 20 ); hoc est, Lex iram operatur (Id. IV, 15); hoc est, Virtus peccati Lex (I Cor. xv, 56). Prohibitio enim peccati quod est Lex, auget profecto desiderium peccandi: quod non exstinguitur, nisi contrario desiderio recte faciendi, ubi fides per dilectionem operatur (Galat, v, 6). noc autem non praestat littera jubens, sed spiritus juvans: non Lex ergo, sed gratia;