Latin
2.5.12 to 2.5.29
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.5.12-29
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne propheta Spiritu Dei plenus, quem pestis ista blasphemat? Ait euim: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in erUlI, non erubescet (Isai. XXVIII, 16). Quod testimonium commemoravit et apostolus Petrus (Act. iv, 11, et I Petr. II, 6-8). Nonne prius in Psalmo pertinente ad Litteras sacras populi prioris dictum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22)? His enim Litteris eruditus Paulus apostulus posuit, quod paulo ante commemoravi, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu. Unde ipse Dominus Judaeos, in quibus cæcitas ex parte facta est, convicit, confusosque reddidit, dicens: Numquid legistis in Scripturis, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus eat in caput anguli; a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris (Matth. xxi, 42)? Hæc ergo oinnia mendaciter Christus ex Lege ac Prophetis, mendaciter Apostoli proferebant, sicut iste blasphemat, quia videlicet infirmi nondum poterant solidam capere vcritatem? Itane cæcus ignorat quod aliud sit nulrire parvulos, aliud decipere credulos; aliud alere ut crescant, aliud agere ne vivant? Talia quippe iste dicit ac sentit de Dco Legis et Prophetarum, ac de ipsis omnino Litteris, ut secundum ejus sententiam quam de illis habel, quando Apostoli prædicabant credentibus Legis et Prophetarum Deum, et confirmabant auctoritatem talium Scripturarum, non lac potandum videantur dcdisse parvulis, sed venenum. Quod de illis quisquis credit, desipil, vanescit, insanit.