Latin
Book 2
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ergone, ait aliquis, frustra dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus; sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (1 Cor. III, 1-2); et, Sapientiam loquimur inter perfectos; et, Animalis homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei (Id. II, G, 14)? Absit ut putemus cum inaniter nec vera. citer ista dixisse. Numquid tamen ideo credendus cst quemquam sibi credentium fallere voluisse? Dedi! igitur parvulis parva, non falsa; lactea, non noxia; nutritoria, non peremptoria. Porro autem, si non est verum quod ait, Filium Dei secundum carnem factum esse ex semine David; si non est verum quod naturales rami propter incredulitatem fracti sunt, ut in radice sancta Israelitarum ex Gentibus veniens fidelis insereretur oleaster, et fieret particeps pinguedinis oleæ; si non sunt eloquia Dei, sed nescio cujus, ut iste blasphemat, pessimi dæmonis, de qnibus dicit, Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 2): profecto qui hæc parvulis dabat, qui hæc tanquam vera praedicabat, qui credi volebat, delebat miseros, non alebat. Quod a fide atque doctrina veracium Christi Apostolorum quoniam esse scimus alienum, restat ut ipsum tanquam pestem atque hostem fidei christianae vehementissime detestemur, qui tanta excaecatur et præcipitatur amentia, ut non videat ipsum saltem Timotheum, cui putat auctoritate apostolica fuisse præceptum, ut tanquam fabulas aniles veterem Legem Prophetasque devitet, ab codem apostolo non fuisse fallcudum, et in illa quinta pcrfectorum persona fuissc deputandum, ut ei non mendaciter loqueretur, dicens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. n, 8). Si enim Christus ex semine David fabulis anilibus prrdicalur, quomodo eas jubetur iste devilarc, quibus jubetur memoriter credere? Si autem Christus ex semine David veracitcr praedicatur; ibi cst radix in qua oleaster inscritur I, nec auilcs sunt fabulæ, nisi præter eas Scripturas deliramenta Judæorum, ad eam quam vocam deuterosin pertinentia: non illa eloquia Dei quæ eredita sunt circumcisioni, ubi etiam caruales Judæi Christum ei semine David venturum esse didiccrant, sicut interroganti Domino respondebant (Matth. XIII, 42), quamvis eum Dominum ipsius David, non secundum carnem, sed secundum divinitatem intelligere non valerent; ulrumque tamen est in illis eloquiis, et quod credebant, et quod non intelligebam, et, De fructu ventris tui ponam super sedem tuum. (Psal. CXXXI, 11), propter Christum ex semine David; et, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteraM meam (Psal. CIS, 1), propter Christum, Dominum eliam ipsius David.