Latin
2.57.110 to 2.57.124
Augustine, Contra Adversarium Legis Et Prophetarum 2.57.110-124
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc autcm potestatem Deus bonus occulta nobis justitia dare potest, injuste non potest. Deinde quod de Antichristi adventu et elatione impia dixit Apostolus, vult iste ad hoc trahere, ut ipsum intelligamus Prophetarum Deum: unde politis convincitur illud Dei esse templum, ubi homnem peccati, filium interitus, extollentem sc super omnem Deum, et supcr omne quod colitur, Apostodus sessurum esse dixit (II Thess. II, 3, 4). Deus enim verus est, in cujus templo falsus ille sessurus est: ad quem pertinet cliam iste, qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est, christianum se videri volens, superextollitur contra Christum; sequc ostendit antichristum, non unum illum majorem ccleris, sed ex his aliquem de quibus dicit Joannes evangelista, Nunc antichristi mulli facti sunt (I Joan. II, 18), Eos enim dicebat hæreticos, qui temporibus Apostolorum esse jam coeperant. Ili autcin coeperunt esse post ascensionem duntaxat in cœlum Donnini Jesu Christi, ab illo Simone mago, quem Icgimus in Actibus Apostolorum baptizatum (Act. VII, 13). Post hunc autem fuerunt nonnulli discipuli ejus, in eadem impietate posteriores prioribus succedentes: quorum in successione quartus exstitit Basilidcs 1, qui primus apertius ausus est dicere, Deum quem gens Judæa coluit, non fuisse verum dcurn. Post istos fuit quidam etiam Carpocrates, qui negavit istum visibilem mundum a summo Deo creatum, sed a quibusdam virtutibus dæmoniorum I: negans etiam Legem quæ per Moysen data est, Deum dedisse. Cerdon postea surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum, ct alterum malum, longe antequam hæresis Mamuchæorum emersisset, quormn in hoc furioso deliramento error est notior. Hujus Cerdonis Marcion discipulus fuit. Apelles quoque talia docuit. Fuerunt etiarn a quodam Patricio nonnulli Patriciani, vel sum a, similiter adversantes dh inis veteribus Libris. Ili omnes apertissime contra Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est, Deum verum, a quo factus est mundus.